monumenta.ch > Plinius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 112
{XLIII} Igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus, quorum ictu concuti aera verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas.